monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 4 > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 13
ID. IANUARII Octabas Theophamae, et in Pictavis depositio Hilarii episcopi et confessoris egregii, qui sub Constantio Augusto haeretico, propter fidem catholicam in Phrygiam in exsilium pulsus est. De quo inter alias virtutes refertur quod orando mortuum suscitaverit. Eodem die sancti Agricii episcopi, et in Antiochia Aegypti passio sanctorum Iuliani, et Basilissae coniugis suae; qui Iulianus temporibus Diocletiani et Maximini nobili prosapia oriundus fuit, philosophorumque disciplinis imbutus, catholicae fidei religiosus amator fuit. Quem cum parentes sui ad connubii iura persuasionibus validis attraxissent, respondisse fertur: 'Nec voluntatis est, nec aetatis, ut faciam quae hortamini.' Item cum perseverarent pertinaciter in precibus: 'Nec permittendi mihi est facultas, nec negandi potestas, quod hortamini. Dei mei potestati committo, et relinquo.' Unius tamen hebdomadis inducias a parentibus poposcit, ut nutum supernae maiestatis argumentis evidentibus experiretur; qua peracta, intercapedine somno sopitus, et sopore depressus, vidit Christum in horomate dixisse: 'Exsurge, ne timeas, nec suasiones verborum, nec voluntatem parentum horrescas. Accipies enim coniugem, quae te non polluendo a me separet, sed per te virgo perseveret;' et infra: 'multi iuvenes, et virgines per vestram doctrinam, vel vitam coelestis exercitus probabuntur,' et reliqua. Sicque factum est ut, opitulante Christo, in Antiochiae municipio monasteria plura construerent, ita ut sub Iuliani regimine decem millia monachorum conversarent . Sub Basilissae vero mille virgines Dei servitio mancipatae fierent. Postea autem idem Iulianus cum commilitonibus suis sub Marciano principe pro Christi nomine martyrizavit. Primum fustibus caesus, qui percussoris sui oculum evulsum restituit. Insuper et plus quam quingentas simulacrorum imagines ad solum diruit: post haec in carcerem tenebrosum trusus cum praesidis filio Hircicallo iuvene nuper ad fidem converso, ubi damnatorum corpora putrefiebant; sed mira gratia Christi fetidus odor in ambrosiae dulcedinem versus cum luce limpida sanctos martyres laetificabat. Dehinc, rogante praeside, defuncti cadaver nondum humati a morte suscitavit; sed tortoris non cessante vesania, imperatorum decreto in circi spectaculo sancti martyres terdenis cuparum gremiis includuntur, quae intrinsecus atrae picis massa et bituminis fomite, sulphurisque fetore farciuntur, sarmentis cum igne suppositis, in tantum, ut flamma triginta cubitis in altum se porrigeret; sed inde illaesi egredientes, rursus digitis manuum et pedum licinus ardens olei liquore perfusus aptatur; sed hoc conamine delusus exin bestiis ad devorandum proponuntur, quibus sacra membra lacerare non audentibus, ad extremum gladiis trucidantur; ad quorum tumulum mox decem leprosi curantur, probantes qualis sit martyrum gloria.